• Søg Nulstil


Horsens, efter 22. maj 1264  Originaltekst, Latin

Exordium Monasterii quod dicitur Cara Insula.

XXX. De Berone monacho

Post recessum monachorum ad curiam Romanam eadem ebdomada iniunxit dominus abbas Thuro domino Beroni monacho et Hermanno et Henrico conuersis. ut proficiscerentur cum equis et alijs rebus ad emendum annonam in Sclauium. Erat enim eo tempore in tolo regno Dacie fames et penuria annone. Qui cum Horsnes peruenissent ad disponendum rerum suarum facultatem nauem ouerando, in medij noctis silencio superuenerunt ministri dicti episcopi, immo satellites diaboli, alijs dormientibus inuadentes eos, dictos equos et ommes res. quas habuerunt, auferendo, monachum uincientes funibus (et catena nudos pedes eius sub uentre equi strinxerunt!) captiuum deducentes: quem decem et nouem septimanis carcerali custodia obseruarunt punientes eum tanquam malefactorem et reum mortis. Ipse ulique, postquam exiuit, nunquam sui corporis uires recuperauit, ueque crurium(!) aut pedum suorum recepit sanitatem Conuersi, qui cum eo Horsnes fuerunt. — alterum illorum. nomine Henricum, in primo ingressu, quando dicti satellites solarium, ubi noueraut claustrales dormire intrarent. irruentes super eundem genibus suis presserunt, ut sui corporis interiora rumperentur, unde mortem. sicut ipse retulit. post paucos dies suscepit; alterum uero conuersum. Hermannum nomine. spoliauerunt. fere nudo relicto abierunt Cum talis rumor ad aures eorum, qui domi fuerunt. perueniret. quantus luctus. quanta tamentatio quantusue gemitus omnium, non solum causa rerum amissarum. sed et ... personarum afflictionem, uerbis non potest explicari paucis Nimia enim omnium perturbatio fuit. Propter prolixitatem narrationis et fastidium legentis non sunt omnia scribenda. que nobis ille bonus episcopus intulit aduersa. Post ... prefati monachi Beronis de ergastulo carceris non fuit aliquis. neque secularis neque claustralis, si eum ante nouerat, qui se propter deformitatem ex inedia et alijs plurimis incommoditatibus sui corporis posset de fletu continere.
Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. II, Øm Klosters Krønike, s. 238 - 239
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
- Kloster
Tilbage