• Søg Nulstil


Horsens, ca. 1050  Originaltekst, Latin

Porro cum omnis tractus Germaniae profundis horreat saltibus, sola est Iudland ceteris horridicr, quae in terra fugitur propter inopiam fructuum, in mari vero propter infestationem pyratarum. Yix invenitur culta in aliquibus locis, vix humanae habitacioni oportuna. Sicubi vero brachia maris occurrunt, ibi civitates habet maximas. Hane regionem quondam cesar Otto subiciens tributo in tres divisit episcopatus, unum constituens apud Sliaswig, quae et Heidiba dicitur, quam brachium quoddam freti barbari alluit, quod incolae Sliam vocant, unde et civitas nomen trahit. Ex eo portu naves emitti solent in Sclavaniam vel in Suediam vel ad Semland usque in Greciam. Alterum fecit episcopatum in Ripa, quae ...
Kilde:Adam von Bremen Lib. IV, Cap I s. 228.
Emneord:Opland
-
Tilbage