• Søg Nulstil


Odense, 13. februar 1523  Sammenfatning, Dansk

Kong Christiern anbefaler til Paven sine Udsendinge Ribekantoren Poul Andersen og Provsten Hans Hansen i Assens, særlig med Hensyn til Forandringer ved St. Knuds Kirke i Odense og den hellige Birgittes Hospital i Rom.

Odense, 13. februar 1523  Originaltekst, Latin

Osculum terre ante pedes s. v., ad quam, beatissime pater, tamquam filius ad patrem longe pientissimum in necessitatibus sive pro consiliis et auxilio creberioribus (!) vestris [?: nostris] litteris accedere non non (!) dubitamus. Atque eo semper (diinorunt) fuerimus (!) animo, posteaquam sacrosancti apostolatus primariam apicem, divino nimirum auspicio, digna quidem conscenderit, eam tanti [facere], ut in terris inter mortales nihil eque, ne dicamus magis, penderemus; neque enim modo nos aliquo spe tanta frustratum iri confidimus, verum sub vestri pontificatus gubernatione sic res vestre [?: nostre] atque regna, que nunc temporis tumultuaria quadam vice fortune fluctuant, divino atque vestro ductu, consilio, auxiliis pacata stabiliri atque diutine prosperari, uti jam aurea secula Christi fidelium omnes et nobis atque ipsis, ut par est, rediisse congaudeamus. Idcirco negotia quedam nostra, que ad perfectionem rei publice regnorum nostrorum in optatum finem deducta non parum facere speramus, super erectione ecclesie s. Kanuti Ottonie, et Rome super hospitali s. Birgitte, atque certis nuntiis, inobedientia, contumacia violataque fide quorundam erga nos episeoporum et equitum auratorum a consiliis nostris regni Dacie, dilectis nobis magistro Paulo Andree cantori Ripensi et Joanni Joannis preposito Toftensi, secretariis et oratoribus nostris, e. v. s. latius referenda commisimus, quorum vel uni vel alteri vel utrisque simul fidem indubiam prestare adhibereque velis, summopere deprecamur, atque ita demum efficere, ut omnia, que juste per unum vel alterum vel utrosque predictos oratores nostros proposita fuerint, ex animi nostri sententia quam felicissime succedant; quibus si manum extremam ipsa vestra apposuerit sanctitas fierique pro voto demandaverit, paternum ea in nos affectum abunde satis cognoscetur absolvisse. Quam deus optimus maximus in annos sanctissime Romane sedis antistitem quam fauslissime vivere et valere faciat, ex animo desideramus. Datum Ottonie in curia nostra apud s. Albanum 13. mensis febr. anno Christi 1523 nostro sub sigillo.
Kilde:Acta pontificum Danica VI nr. 4917 s. 389-90.
Emneord:Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Domkirke
- Kantor
- Pave og pavestol
- Provst
Tilbage