• Søg Nulstil


Ribe, 23. marts 1527  Originaltekst, Latin

Ut autem bona legata vere administrarentur & cederent in usum pauperum, quibus data & destinata, Præfecti a Capitulo constituti, qui rem bene gererent, & pauperum commodo consulerent, Prouisores dicti, vernacula lingva Forstandere. In Anniversariis Ecclesiæ nostræ ad XV Cal. Oct. anni MCCCLXXIX ita legitur inter alia: Pronunc & post Prouisor curiæ S. Spiritus dabit annuatim 1 sol. gross,. ac per viam permutaitionis. Ex horum numero fuit Jacobus Stage, cujus meminit Testamentum jam citatum. Postea eodem officio functus est Mag. Johannes Severini F. Canonicus Ripensis, qui hoc officio se abdicavit. Ei successit Ecclesis nostræ Archidiaconus , Mag. Nicolaus Giortze, a Capitulo constitutus. Literæ Collationis, ut vocant, ita sonant: Nos Prelati Canonici totumqun Capitulum Ripense coram omnibus & singulis protestatmur in his literis nostris, nos nobili Viro Magistro Nicolao Giortze Confratri nostro ac dictæ Ecclesiæ nostræ Ripensis Archidiacono curiam Spiritus Sancti in civitate Ripensi cum omnibus & singulis suis pertinentibus, quæ ad collationem nostram libere dignoscitur pertinere, per & post resignationem liberam Venerabilis Viri Magistri Joannis Severini Canonici dictæ Ecclesiæ Ripensis ultimi & immediati possessoris ejusdem de jure & de facto vacantem ad tem­pora vita suæ contulisse personaliter possidendam. Ita tamen quod curiam eandem cum Ecclesia annexa in esse conservet ac ædificia melioret, & consveta divina officia solito more faciet celebrari, ac pauperes juxta facultatem reddinum in necessariis prouidebit, nec non inquilinos ejusdem curiæ juxta posse defendat ac in negoriis Ecclesiæ & Capituli requisitis benevolum se constituet, Mundamus desuper omnibus & singulis eiusdem curiæ pensionariis civitatis, eidem Magistro Nicolao Giortze & nulli alteri de cætero respondeant, ac de ipsius curiæ redditibus, proventibus & obventibus ad usum eiusdem curiæ iure spectantibus, integre studeant satisfacere cum effectu, prout censuram Ecclesiasticam artius duxerunt evitandam. In quorum omnium & singulorum testimonium sigillum nostrum Capitulare præsentibus est appensum, Datum in domo Capitulari nostra Ripensi Anno Domini M. D. XXVII, feria VI proxima ante Dominicam Palmarum.
Kilde:Ripae Cimbricae seu Urbis Ripensis in Cimbria sitae descriptio ex antiquis monumentis, bullis, diplomatibus eruta et variis iconibus aeri incisis et suis locis insertis illustrata s. 516.
Emneord:Byens bebyggelse
- Gård, hus, grund og jord
Gejstlige institutioner og personer
- Hospital
- Kannik
- Ærkedegn
Mønt, mål og vægt
- Møntsort
Byliv
- Fattige og fattigforsorg
Tilbage