Ribe, 11. april 1527 Originaltekst, LatinNos Prelati Canonici totumqun Capitulum Ripense coram omnibus & singulis protestamur in his literis nostris, nos nobili Viro Magistro Nicolao Giortze Confratri nostro ac dictæ Ecclesiæ nostræ Ripensis Archidiacono curiam Spiritus Sancti in civitate Ripensi cum omnibus & singulis suis pertinentibus, quæ ad collationem nostram libere dignoscitur pertinere, per & post resignationem liberam Venerabilis Viri Magistri Joannis Severini Canonici dictæ Ecclesiæ Ripensis ultimi & immediati possessoris ejusdem de jure & de facto vacantem ad tempora vitæ suæ contulisse personaliter possidendam. Ita tamen quod curiam eandem cum Ecclesia annexa in esse conservet ac ædificia melioret, & consveta divina officia solito more faciet celebrari, ac pauperes juxta facultatem reddituum in necessariis prouidebit, nec non inquilinos ejusdem curiæ juxta posse defendat ac in negotiis Ecclesiæ & Capituli requisitis beneuolum se constituet. Mandamus desuper omnibus & singulis eiusdem curiæ pensionariis civitatis, eidem Magistro Nicolao Giortze & nulli alteri de cætero respondeant, ac de ipsius curiæ redditibus, proventibus & obventibus ad usum eiusdem curiæ iure spectantibus, integre studeant satisfacere cum effectu, prout censuram Ecclesiasticam artius duxerunt evitandam. In quorum omnium & singulorum testimonium sigillum nostrum Capitulare præsentibus est appensum. Datum in domo Capitulari nostra Ripensi. Anno Domini M. D. XXVII, feria VI proxima ante Dominicam Palmarum. | Kilde:Ripae Cimbricae seu Urbis Ripensis in Cimbria sitae descriptio ex antiquis monumentis, bullis, diplomatibus eruta et variis iconibus aeri incisis et suis locis insertis illustrata s. 516. Emneord:Byens bebyggelse - Gård, hus, grund og jord Gejstlige institutioner og personer - Hospital - Kannik - Ærkedegn Byliv - Fattige og fattigforsorg |