• Søg Nulstil


Ribe, 25. maj 1535  Sammenfatning, Dansk

Nizza. Franciskaner-Ordenens General-Minister Vincentius Lunellus meddeler Samtykke til et i Ribe og Flensborg vedtaget Andragende af Provincia Daciæ om Fritagelse for at komme til Capitulum generale, om Aflæggelse af Ordensdragten, og om de til Clarisserne i Kjøbenhavn indsamlede Almisser.

Ribe, 25. maj 1535  Originaltekst, Latin

Litere per provinciam Dacie assignate Ripis et Flensburgi.

Tues articuli propositi per provinciam Datie: 1. Provincia Datie, a triginta conventibua redacta ad septem ob sectas perditissimas, simul et bella intestina, difficile potest se colligere ad ineundam congregationem vel capitulum provinciale; quia capitulum novissimum tertio mutatum fuit et tempore et loco: quare supra modum gravatur pro ista malitia temporis venire ad capitulum generale. Humiliter petit, donec serenitatem deus dederit atque pacatum fiat regnum, supportari a veniendo ad capitulum generale, semper tamen missuri suas excusatorias et compromissorias in capitulum generale vel generalissimum. Et si quid grave suboriatur, tunc itidem mittet.

2. Magna turba fratrum de conventibus eiectorum constantibus et voluntariis animis supportarunt iam multis diebus varia discrimina famis. nuditatis et multarum miseriarum. Jam timetur quod possunt frangi animis, quia septem conventus non tur, qoud possunt eos recipere. Parentes, nisi mutatis habitibus, non audent eos colligere; nonnulli abbates aliquorum miserti libenter nonnullos parati sunt colligere, sed non nisi superindutos monachali vestitu, donec ibi cum eis steterunt. Humiliter hec petirunt a ministro; minister dixit, se non audere illis hoc annuere Petunt, quod cum salute animarum eis detur et vivere, parati iurare reditum, quantocyus valuerint.

3. Sunt Clarissæ in Coppenhavent, celebratissimi nominis. Habuere in hec tempora ancillantes sorores. Jllæ subductæ abierunt in loca sua. Minister coactus est per compassionem, et providit illis sororibus de fratribus eiectis, ut colligant eleemosynas pro Clarissis. Quas eleemosynas debent colligere a quadraginta leucis a civitate Coppenhavent, ne impediant con­ventus fratrum. Quoniam non invenerunt auxilium ad deferendas has eleemosynas, necesse habent eas commutare in pecuniam; tam abominabiles sunt fratres et clavi(?) facti in oculis multorum, quod non volunt commutare, nec commutata referre pro sororibus collectorum. Alterum necesse dicunt fiat, vel quod sorores illæ recedant vagæ et dimittant loca, vel quod in tali necessitate fratres illi tractent etiam manibus propriis pecuniam sororum.

Ubi aliter fieri non possit, quod vix credibile est, permittimus ut fiat de consilio patrum diffinitorum generalis capituli super hoc habito, idemque de aliis duobus articulis dicimus. Datum Niceæ 25 Maii 1535. Frater Vincentius Lunellus, generalis minister, manu propria.
Kilde:Diplomatarium Flensborgense II 248.
Emneord:Byliv
- Almisse
Gejstlige institutioner og personer
- Kloster
Tilbage