Roskilde, 1048 - 1074 Originaltekst, LatinMortuo Magno Sweno Dacia potitus est; sed quia Dani eum propter Magnum odio habuerant, timentes eius vindictam sincero corde ei non obsequebantur. In cuius regni principio Wilhelmus factus est episcopus Roskildensis; qui fuerat scriba et capellanus Gamelknut regis, Anglicus quidem genere, sed omni virtute precellens. Ad cuius tempora Scanie prefuerat in spiritualibus episcopus Roskildensis; tunc autem Scanienses, accepta potestate, Hinricum posuerunt in Dalby et Eginum Lundis, certaueruntque inter se isti duo de presulatu; sed Hinrico ex ebrietate turpiter mortuo, Eginus, Lundensis episcopus, totam Scaniam sub se recepit. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I, s. 370 - 371. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - Biskop |