Roskilde, 1062 Originaltekst, LatinAdalbertus sanctae Romanae et apostolicae sedis legatus necnon universarum septentrionalium natiomun archiepiscopus. Hammaburgensis quoque ecclesiae provisor indignus W. Roschildensi episcopo salutem. Ad synodum, quam apud Sleswich celebrandam esse constiui, vos venisse aut nuncium vestrum misisse grato perciperem animo. Sed de hoc alias. Nunc autem fraternitatem vestram latere nolo. quid molestiae mihi Adalwardus episcopus intulit, quem vobis teste, qui ordinationi eius interfuistis. Sictonensis ecclesiae consecravi pontificem. Quem dum barbara gens sibi preesse nollet, Scariensem ecclesiam invadere cepit. Peto igitur, ut nuncium meum, qui illuc iturus est, ad Dalbogiensem velitis episeopum dirigere. Hec habui de synode quae dicerem, cum et alia multa sint, quae fastidii causa omitto.LXXVII. Isti vero, quos metropolitanus ad gentes ordinavit, plures sunt; quorum sedes et nomina didicimus ipso narrante. In Daniam itaquo novem constituit, Ratolfum ad Sleswich civitatem, Oddonem ad civitatem Ripam, Christianum ad civitatem Arhusin, Heribertum ad Wibergh civitatem, Magnum monachum et Albricum in Wendilam insulam, Eilbertum monachum in Farriam et Fiunem insulas, Willelmum in insulam Seland, Eginonem in Sconiam provinciam. In Suediam vero consecravit sex: Adalwardnm et Acilinum, item Adalwardnm et Tadicum, necnon Symeonem atque Iohannem monachum. In Norwegiam duos tantum ipse consecravit, Tholf et Sewardum. Ceterum aliunde ordi ... | Kilde:Adam von Bremen s. 222 - 223 Emneord:Gejstlige institutioner og personer - |