Roskilde, 1070'erne Originaltekst, LatinSeland insula est in interiori sinu maris Baltici sita, quantitate maxima. Haec tam fortitudine virorum quam opulentia frugum celeberrima longitudinem habet bidui, cum latitudo fere sit aequalis. Civitas eius maxima Roscald, sedes regia Danorum. Haec insula aequali spatio distans a Fune vel Sconia per noctem transitur habetque ab occidente Iudland, civitatem Arhusan vel Alaburg et Wendilam; a borea vero ubi et deserta est, fretum Nortmanniae a meridie autem Funem predictam et sinum Sclavanicum. Ab ortu respicit promunctorium Sconiae, ubi est civitas Lundona. | Kilde:Adam von Bremen s. 233. Emneord:Opland - Konger og dronninger - Bystyret og andre verdslige institutioner og personer - Kongsgård |