Roskilde, 1074 Sammenfatning, LatinCHRONICON ROSKILDENSERoskilde, 1074 Originaltekst, LatinVII. Kanutus autem, filius regis, statim in ipsa adolescencia mira probitate pollebat; nolens enim inercia et desidia grauari, sicut frater suus Haraldus, collectis sociis de Sembia et Estonia trophea sollempnia reportabat, atque pro tuenda patria iugiter circuibat piratasque consumebat, adeo vt euin regni dominum futurum nullus dubitaret. Tandem Sweno senio confectus in Jucia infirmari cepit, proximusque morti presentes iuramento constrinxit, vt corpus suum Roskildiam deportarent. Qui cum in Sialendiam cum corpore venissent, venit episcopo nuncius, quod funus regis adueniret; quistatim in ecclesia duo sepulcra fieri precepit, deinde equum ascendens regio funeri occurrebat. Dumque per quandam siluam iret, fecit fieri feretrum; quod, dum factum fuisset, equis fortibus imponebat. Cumque siluam egressus funus regis adesse videret, descendit de equo extenditque cappam super terram; genibus autem flexis deum inuocans, vt, si ei aliquod beneplacitum fecisset, ipsum vlterius viuere non permitteret, super cappam se inclinans statim spiritum exalauit. Qui feretro nouiter facto impositus ante funus regis portabatur, factisque sollempnibus exequiis in sepulcro iuxta regis tumulum est sepultus. Hec fuit vera amicicia, qua nec in morte amicus ab amico voluit separari. Post Wilhelmum igitur episcopum supradictus Sweno Noricus communibus cleri suffragiis in episcopum est electus. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I s. 376. Emneord:Konger og dronninger -
|