Roskilde, ca. 1074 - 1088 Originaltekst, LatinHanc pestem Sueno pontifex, cuius summa apud Danos auctoritas erat, populo parricidii pænitere permonito, incessuram prædixit. Quippe in plebem pius, in Deum venerabilis habebatur religionemque attentiore cura, contiones præstantiore facundia celebrabat. Ita favore omnium occupato, arcem inter nostros auctoritatis atque eloquentiæ fastigium possidebat. Subiectorum mores non solum ditctis, sed etiam serenissimis operum informabat exemplis nec voce quam mente concinnior fuit. Idem, perfecta Trinitatis æde, in exædilicando eius ambitu Kanutum religiosi operis socium habuit. Nec minorem in exstruendis Mariæ sacrariis operam gessit. Quippe unum in urbe, alterum Ryngstadii enixe molitus, tertium Michaeli Slaglosæ condidit. Adeo se sanctorum penetralium singulari cultu flagrare monstravit. Nec domestica sanctitate contentus, augmentum eius foris petere, arrepto peregrinandi labore, constituit. Cumque Hierosolymam proficiscens Byzantium pervenisset, contracta varii generis ornamenta cum sacrorum cinerum reliquiis in necessarios usus domestici templi remittenda curavit. Sed cuius Græcia pietatem vidit, mortem Rhodos aspexit. | Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 331. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - |