Roskilde, 1074 - 1088 Originaltekst, LatinX. Interea Sweno episcopus Roskildensis ecclesie edificium, quod Wilhelmus saxeo opere inchoauerat, consummauit; atque pro pulpito locando sepulcrum Wilhelmi amouit posuitque ossa eius in loco, vbi adhuc quiescunt. Quo facto nocte quadam Wilhelmus, pontificalibus indutus, sacriste in ecclesia dormienti in sompno apparuit precepitque, vt diceret Swenoni, sufficere sibi debere, quod edificando templum gloriam Wilhelmi sibi assumpsisset, ne eciam ossa eius inquietaret et a carissimo sibi rege amoueret; cuius facti penam lueret, nisi vite eius sanctitas obstaret. Edificium tamen ab ipso factum ea de causa obruendum predixit; monuit quoque, ne aliquis de cetero ossa eius moueret, si penam vellet euitare; deinde visus est cum baculo tectum concutere ac totum edificium diruere. Quod et rei veritas statim comprobauit; subito enim edificium tocius ecclesie vsque ad terram cecidit, et, quod mirabilius est, sacristam in medio iacentem illesum dimisit. Accurrerunt ciues, ruine strepitu excitati, illesumque sacristam de medio lapidum deiectorum egredi cernebant. Qui cum episcopo Swenoni ea, que Wilhelmus de nocte mandauerat, retulisset, subridens episcopus ait: "Non mirum, si Wilhelmus prouocatur post mortem, quia tam seuerus fuit in vita." Diu igitur ossa eius intacta manserunt, donec nostris temporibus Hermannus episcopus, Arnfastus scolasticus et Ysaac prepositus ruralis, vt Ascerus episcopus ibi sepeliretur, tumulum eius aperirent. Porro fossa humo incorruptam eius casulam inter ossa eius conspexerunt; quibus motis tanta fragrancia ex eis processit, vt nullus beatum in celis dubitaret, cuius ossa tantam odoris dulcedinem emitlebant. Manus eciam, que ea tetigerant, per nullum lauacrum vel balneum infra triduum impressum odorem poterant abolere. Non tamen defuit vlcio presumpcionis; nam Hermannus, dum sederet in consilio episcoporum, sacro igne in naribus percussus est, qua pena eciam mutus effectus [ante triduum] ex hac vita migrauit; Arnfastus talem pestem incurrit, vt frustatim partes iecoris euomeret, tribusque mensibus sic punitus exspirauit. Ysaac, videns duos tam miserabili exitu vitam mutasse, vindictam pietatis officio precurrere nitebatur; nam apud beatam virginem Roskildie conuictum sacraruni virginum instituit magno impendio bonorum suorum; nec tamen omnem vlcionem euasit, quin diutino pulmonis langore interiret. - Sweno autem episcopus dirutam ecclesiam reparauit et ad finem vsque perduxit, atque ad ornatum eius coronam precioso opere fabricatam in ea suspendit. Eginus eciam, Lundensis episcopus, adiuuante rege circa idem tempus ecclesiam beati Laurencii consummauit. Has ecclesias consecratas nobiliter rex dotauit, prouidens cantoribus, qui iam dicuntur canonici, stipendia cottidiana. Episcopo autem Lundensi, quicunque fuerit, contulit quartam partem regij numismatis, quartam partem exaccionis [sue] in ciues, quartam eciam estiui census porcionem. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I s. 378-380. Emneord:Konger og dronninger - Gejstlige institutioner og personer - Biskop |