• Søg Nulstil


Roskilde, 1124 - 1134  Originaltekst, Latin

Valentes clericos adamauit, ecclesie autem sue nullum proficuum contulit. Curias suas lapideis et ligneis domibus ornauit. Et licet prepostero ordine utebatur, querens, que sua et que Cesaris erant, dicebat tamen se et, que dei erant, uelle querere, si aliqua tranquillitate pacis cum Maria et cum Iacob posset permanere. Et ut impleret opere, quod mente et uerbo disposuit, domos ad ecclesiam sancti Clementis et terras addidit, ut congregacio monachorum ibi esset. Sed quia antiquus hostis semper sub uelamine latens et semper inuidens operibus iustorum [pacem odit], tantam discordiam inter Danos seminauit, quod, ex quo Christianitas in Dania inoleuit, maior tribulacio cleri et piebis non est facta.
Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I s. 26
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Tilbage