Roskilde, 1134 Originaltekst, LatinXI. Slaui autem Sialendiam applicantes, quia cuncta circa litora prius expilauerant, Roskildiam subito inuadere cogitabant; sed, vix tempestiue Danis eorum aduentum cognoscentibus, quasi funditus sunt deleti. Eo tempore Dacia adeo per piratas vastata erat, vt a finibus Wendesysel vsque Eydoram fluuium omnia opida per litus orientale deserta fuerunt ac terra inculta. Sialendia ab ortu et meridie vastata fuit; Feonia preter paucos incolas nichil habebat; | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I s. 414. Emneord:Byliv - Krigshandlinger og leding |