Roskilde, 1156 Sammenfatning, LatinComp. SaxonisRoskilde, 1156 Originaltekst, LatinXIV. Kanutus ergo cum Waldemaro precessit in Sialendiam, cuius iam dominus erat factus, vt Swenonem subsequentem conuiualiter honoraret. Cumque Sweno venisset Ringstadium, armari fecit milites suos, vt, si Kanutus et Waldemarus simul venirent, irruerent in eos statim; sed solo Waldemaro in occursum eius veniente, milites a proposito reuocauit. Veniens Roskildiam ad Kanutum illa nocte ludis et comessacionibus vacabat. Sequenti vero sero, dum cenassent, mense sublate sunt, ludisque ac potibus vacabant. Miles autem quidam Swenonis, Thedlauus, vicissim intrauit et exiuit, pessimo studio occupatus; semel autem intrans susurrauit in aures Swenonis, qui statim surgens, relictis militibus suis, iuit ad cubiculum, precedente luminis portatore. Mox eo egresso milites eius inuaserunt Kanutum et Waldemarum. Waldemarus statim exiliens manum capa obuolutam ac super caput positam gladiis obiecit, ac Thedlauum in se grauius irruentem impetu pectoris prostrauit, cum quo et ipse cadens grauissimum vulnus in femore recepit; sed inimemor vulneris, statim vt super pedes constitit, per medium hostium exiuit atque currendo in tenebris euasit. Thedlauus iterum surgens Kanutum cum mucrone per frontem confodit; vbi et Constantinus, primus inter Kanuti necessarios, est peremptus. Absolon autem salutarem exitum inter gladios poterat optinere, venitque in Ramsyø; vbi a villico recepto veloci equo venit ad matrem, indicans, que Roskildie gesta erant. Waldemarus in fuga duos de suis [a] casu inueniens eos comites habuit; quorum ope equum acquirens, eo quod propter vulnus bene ambulare non poterat, venit ad matrem Absolonis, vbi ligato vulnere quieuit. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I s. 417 - 418. Emneord:Konger og dronninger -
|