• Søg Nulstil


Roskilde, 1201  Originaltekst, Latin

MCCI. Obijt Absalon archiepiscopus Lundensis; cui successit Andreas. Iste Absalon sepius hostes regni debellauit, nec aliquando eis succubuit, sed semper victoria potitus est. Qui etiam cuni rege Waldemaro Sclauiam ingressus eam ad fidem Christi conuertit, sicut in libro Gestorum Danie plenius explicatur. Ipse etiam beatam Margaretam, a viro suo Herlogh in Ølishøue interemptam et in extremo litore orientali, ubi adhuc ecclesia antiqua cernitur, defossam, ad ecclesiam sancte Marie Roskildis transtulit et cum debita reuerentia sepeliuit. De miraculis illius sancte, que per illam dominus operatus est, paucis, ut opinor, constat, non quia non sunt per virtutem domini facta, sed magis quia non sunt scripto, ut dignum erat, ad laudem saluatoris nostri dei commendata et in auribus fidelium publicata. Memoratus etiam Absalon, cum adhuc episcopus esset Roskildensis, sanctum Willelmum de Galliis per prepositum suum, nomine Saxonem, fecit adduci. Qui etiam ecclesiam Roskildensem xx annis et duobus mensibus insuper et aliquot diebus strenue et magnifice rexit.
Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I, s. 56.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Tilbage