Roskilde, 1232 Originaltekst, LatinM.CC.XXXVII. fundata est domus fratrum minorum Roskildie sub Waldemaro 20 et Erico filio eius regibus, archiepiscopo existente Vffone et Nicolao episcopo (Roskildensi). Domina Ingerdis comitissa dedit fratribus curiam suam et residentiam cura domibus a fundamento muralis pro constructione loci. Domina Esa, mater domini Nicolai Rønning, fundatrix loci. Domina Margareta regina, filia Waldemari .4., construi fecit fratribus refectorium cum cellario testudinato. Dominus Petrus Øthinsß, archidiaconus Roskildensis, edificauit domum australem iuxta coquinam, vbi nunc est braxatorium. (m.cc.lxxix. dominus Stigotus, episcopus Roskildensis, consecrauit ecclesiam fratrum Roskildie et eciam Kalundeburgis. Et nota, quod consecrauit secundam ecclesiam fratrum Roskildie, que nunc extat, et non primam.)Hec 4or loca, fundos et areas, scilicet Roskildie, Haffnis, Kalundeburgis et Nestwetis, illustrissima et deuotissima comitissa domina Ingerdis, filia Jacobi Swnonis, de Reynsteen, in argumentum precipui amoris contulit fratribus minoribus; apud quos eciam Roskildie sepulta est, ad dextrum cornu altaris maioris sub lapide marmoreo; quibus multa (beneficia) et magna donaria tam in vita quam in morte precipue contulit et exhibuit. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. II 2. s. 294 - 296. Emneord:Byens bebyggelse - Gård, hus, grund og jord Erhverv - Brygger og brygning Gejstlige institutioner og personer - Ærkedegn - Kloster Dokumenter - Donation/gavebrev: for sjælemesse, stiftelse af alter. |