• Søg Nulstil


Roskilde, 1241  Sammenfatning, Latin

Petr. Olai Danorum gesta.

Roskilde, 1241  Originaltekst, Latin

Hic Ericus ex ardenti amore et deuotione ad deum et ad beatum Franciscum et ordinem eius elegit sepeliri apud eosdem fratres Roschildis in habitu ordinis eorum. super quo dedit literas majestatis suæ sigillo munitas, quarum tenor sequitur et est talis: Nouerint vniuersi præsentes literas inspecturi, quod nos Ericus dei gratia Danorum Sclauorumque rex, præsente vxore nostra regina et annuente, et præsentibus Vlrico de ordine fratrum minorum et Petro sacerdote nostro, in bona valetudine et sanitate corporis nostri votum fecerimus, vt in habitu fratrum minorum mori deberemus et in ipso habitu apud fratres minores Roschildis sepeliri, in cuius rei testimonium præsentes literas eadem die fecimus scribi et sigilli nostri appensione duximus roborarj. Datum Roschildis anno Domini 1241 nonas Junij; et cetera patet(!).

Hic Ericus creditur fratribus adiutorio fuisse minoribus Roschildis pro loco tum erigendo et suis sumptibus incepisse construere, sed morte præventus et guerris et proelius impeditus non potuit totaliter perficere, ideo diu stetit in structura.
Kilde:Monumenta historiæ Danicæ 2 II s. 14 -15.
Emneord:Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Kloster
Tilbage