• Søg Nulstil


Roskilde, 1250  Sammenfatning, Latin

CHRONICA JUTENSIS.

Roskilde, 1250  Originaltekst, Latin

Ericus igitur successit ei in regno; statimque facta est dissensio inter eum et Abel, fratrem suum, multisque pugnis habitis terram contra se mutuo deuastabant. Hic Ericus Lubicenses infestabat; sed et illi Daciam clandestinis incursibus satis molestabant uillamque Haffnensem incendebant. Tandem anno regni sui 10. prodiciose captus est Sleswik rex Ericus per fratrem suum Abel in uigilia beati Laurencii; ac per Sliam nauigio abductus primo decollatus est, postinodum corpus eius submersum. Quod tandem per piscatores inuentum cum capite relatum est et in ecclesia beati Petri sepultum Sleswik; sed postea per Christoferum regem, fratrem eius, in Ringstad est translatum. Hic non reliquit aliquem filium, sed multas filias, que in diuersis terris regibus et principibus iuncte fuerunt. Qui dum decapitari deberet, interrogatus a satellitibus de thesauro suo dixit, maiorem thesaurum suum, quem haberet in mundo, esse in quadam cista apud fratres mineres Roskildie, tradiditque cis clauem ad cistam. Abel autem, frater eius, gaudenter ab eis clauem recepit; ueniensque Roskildiam nichil aliud in dicta cista inuenit quam unum habitum cum corda pro fratre minore; intelligensque per hoc proposition eius de intranda religione grauiter de nece eius dolebat.
Kilde:Annales Danici medii ævi s. 158.
Emneord:Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Kloster
Tilbage