• Søg Nulstil


Roskilde, 1250  Originaltekst, Latin

Ericus igitur successit ei in regno; statimque facta est dissensio inter eum et Abel, fratrem suum, multisque pugnis habitis terram contra se mutuo deuastabant. Hic Ericus Lubicenses infestabat; sed et illi Daciam clandestinis incursibus satis molestabant villamque Haffnensem incendebant. Tandem anno regni sui .x°. prodiciose captus est Sleswik rex Ericus per fratrem suum Abel in vigilia beati Laurencij; ac per Sliam nauigio abductus primo decollatus est, postmodum corpus eius submersum. Quod tandem per piscatores inuentum cum capite relatum est et in ecclesia beati Petri sepultum Sleswik; sed postea per Christoferum regem, fratrem eius, in Ringstad est translatum. Hic non reliquit aliquem filium, sed multas filias, que in diuersis terris regibus et principibus iuncte fuerunt. Qui dum decapitari deberet, interrogatus a satellitibus de thesauro suo dixit, maiorem thesaurum suum, quem haberet in mundo, esse in quadam cista apud fratres minores Roskildie, tradiditque eis clauem ad cistam. Abel autem, frater eius, gaudenter ab eis clauem recepit; veniensque Roskildiam nichil aliud in dicta cista inuenit quam vnum habitum cum corda pro fratre minore; intelligensque per hoc propositum eius de intranda religione grauiter de nece eius dolebat.
Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I. s. 444 - 445.
Emneord:Opland
-
Konger og dronninger
-
Byliv
- Krigshandlinger og leding
Gejstlige institutioner og personer
- Kloster
Tilbage