Roskilde, 1252 Sammenfatning, DanskPetr. Olai Danorum geata.Roskilde, 1252 Originaltekst, LatinCum autem beatus Ericus (vt iam dictum) decapitari deberet, interrogauerunt satellites et ministri sceleris de thesauro suo, qui respondit, maiorem thesaurum, quem haberet in mundo, in quadam cista esse apud fratres minores Roschildis, tradiditque eis clauem ad cistam. Abel autem frater eius gaudenter ab eis clauem recepit, veniensque Roschildis nihil aliud in dicta cista inuenit quam vnum habitum cum corda pro fratre minore. Intelligensque per hoc propositum eius de intranda religione, grauiter dolebat et ingemuit de nece eius, sed iustissimus deus vltor sanguinis innocentis effusj, clamantis ad eum de terra, non diu distulit vindicare horrendum facinus istius Abel. | Kilde:Monumenta historiæ Danicæ 2 II s. 18. Emneord:Konger og dronninger - Gejstlige institutioner og personer - Kloster
|