• Søg Nulstil


Roskilde, 15. september 1258  Sammenfatning, Dansk

Ærkebisp Jakob Erlandsen af Lund eftergiver alle dem, der yder hjælp til St. Clara kloster i Roskilde, 40 dages kirkebod.

Roskilde, 15. september 1258  Originaltekst, Latin

Iacobus permissione diuina Lundensis archicpiscopus Suetie primas, uniuersis per Lundensem prouinciam constitutis salutem in omnium saluatore. Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus siue bonum fuerit siue malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet uitam eternam. Cum igitur dilecte nobis in Christo moniales recluse ordinis sancti Damiani Roskildensis pro ecclesia et edificiis monasterii sui. ac etiam sustentatione arte uite ipsarum que pro Christo tante rigorem religionis ferre decreuerunt elemosinis indigeant iuuari fidelium quibus ipse orationum suarum subsidia rependere student, uniuersitatem uestram rogamus et hortamur in domino inremissionem uobis peccaminum iniungentes. quatenus eis pias elimosinas et grata caritatis subsidia erogetis. ut per subuencionem uestram opus huiusmodi consumari ualeat. et alias earum indigentie prouideri. ac uos per hec et alia bona que domino inspirante earum adiuti feceritis precibus ad eterne possitis felicitatis gaudia peruenire. Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus uere penitentibus et confessis qui eisdem pro dicti consumatione operis uel ipsarum necessitatibus releuandis manum porrexerint adiutricem. quadraginta dies de iniuncta sibi penicentia misericorditer relaxamus. Datum Lundis anno domini. m°. c°c°. l° viii°. decimoseptimo kalendas octobris.
Kilde:Diplomatarium Danicum 2:1, nr. 259.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Ærkebiskop
- Kloster
Dokumenter
- Aflad
Tilbage