• Søg Nulstil


Roskilde, 3. november 1258  Sammenfatning, Dansk

Bisp Peder af Roskilde eftergiver alle dem, der yder hjælp til St. Clarakloster i Roskilde eller besøger klosterkirken, 20 dages kirkebod.

Roskilde, 3. november 1258  Oversættelse, Latin

Petrus permissione diuina Roskildensis episcopus omnibus in dyocesi sua constitutis presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus siue bonum fuerit siue malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod redden te domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet uitam eternam. Cum igitur dilecte nobis in Christo moniales recluse ordinis sancti Damiani Roskildensis pro ecclesia et edificiis monasterii sui accciam sustentatione arte uite ipsarum que pro Christo tante rigorem religionis ferre decreucrunt clemosinis indigeant iuuari fidelium quibus ipse orationum suarum subsidia rependere student uniuersitatem uestram rogamus et hortamur in domino in remissionem uobis peccaminum iniungentes quatenus eis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per subuentionem uestram opus huiusmodi consumari ualeat et alias earum indigencie prouideri ac uos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis earum adiuti precibus ad eterne possitis felicitatis gaudia peruenire. Cupientes eciam ut earundem ecclesia congruis honoribus frequentetur omnibus uere penitentibus et confessis qui eis pro dicti consumatione operis uel ipsarum neccessilatibus releuandis manum porrexerint adiutricem seu earum ecclesiam cum deuocione ct reuerencia uisitauerint de dei omnipotentis misericordia. et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi uiginti dies dc iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus. Datum Roskildis anno domini. mo. cco. loviiio. tercio nonas nouembris.
Kilde:Diplomatarium Danicum 2:1, nr. 261.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
- Kloster
Dokumenter
- Aflad
Tilbage