Horsens, 1516 Originaltekst, LatinSub isto ministro, anno domini 1517 in festo penthecostes, fuit generalissimum capitulum celebratum Rome; in quo capitulo (auctoritate apostolica) ablata fuit dignitas et officium ministeriatus a fratribus conuentualibus, qui non seruabant regulam, et datum est fratribus de obseruantia, qui eam seruabant; qui huc vsque habuerant prelatos, qui vicarij dicebantur, differentes tamen a ministris solo nomine, non re, secundum declaracionem papalem, scilicet Pij 2. Fuit tamen umitatum officium ministeriatus in hoc capitulo, ita quod nequaquam deberent esse (de cetero) in officio vsque ad mortem, sed solummodo per triennium, sicut vicarij huc vsque fuerant; et fuit ordinatum, vt omnes, qui tunc actu essent vicarij, remanerent vsque ad finem triennij sui in officio et dicerentur ministri, vt dictum est. Officium autem vicariatus in prouincia Dacie tunc temporis administrabal reuerendus pater frater Laurentius Johannis, qui iam quarta vice fuerat vicarius; qui fuerat electus a. d. 1516 in vicarium in capitulo prouinciali Horssnensi (in festo Assumpcionis Marie): et remansit in officio vsque ad finem sui triennij et sortitus est nomen ministri. Fratres autem, qui non erant de obseruantia, qui ab aliquibus "conuentuales", ab aliquibus "gaudentes" dicebantur, deberent de cetero habere prelatum, qui "magister" nominaretur. Predictus autem r. p. f. L. Johannis fuit xxvm. minister in ordine ministrorum. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. II, s. 323. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - |