Svendborg, 1520 - 1529 Originaltekst, LatinRestitutus demum ex insula Burgunda fuga Christiani II in integrum Comitiis Otthoniæ præcipiti vere insequentis anni habitis in verba Friderici Regis designati juravit, Jacobum virum doctum & juris peritum, licentiatumque decretorum, qui Hofmanno successerat, quod ei Canutiorum bona invadens nuper restitisset, fortiter dignitate Prioratus exuit, successore dato Johanne Farsonio. Is sexennio post febre sudorifica, qua tota Europa fuic perculsa atque afflicta, interiit; exinde Orchillæ plerumque se continuit. Cæterum ante aliquot annos Danis negotiatoribus auctor fuerat cum exteris mercaturam boariam faciendi, primusque eam exercuerat, horum boum venalium transvectioni imposita triennio post refugium vectigalia majora sunt, atque acerbius exacta de negotiatoribus, quoruin vicem ita doluit, ut crescente indies in se invidia, gravioribus quoque malis sese accumulantibus, eum & vitæ & officii tæderet, quam ob rem proximo anno Canutum Henrici filium de aurea stella Præpositum Vibergium consortem instituit muneris Episcopalis, quod ei postea biennio elapso totum tribuit anno 1529, cum sedisset annos XXVIII. Ipse prædio Pontificali Chcrsdorpiano Thasi insulæ contentus, ubi alias subiit ærumnas, nam ab Holsatis Porsfeldicisque, Rege Friderico connivente, in eadem insula interceptus immaninatis inusitatæ tormentis est subjectus; nudo etiam corpore melle peruncto inimici eum vinctum miserabili & foedo spectaculo vesparum insectorumque animalium aculeis crudeliter exposuerunt, cam sævitiam sæpius repetitam eo anno, qui fuit Christiani 2di damnatione ad custodiam Sonderburgicam insignis, pertulit, donec ab Henrico Skeppingo cive Lubecensi auri puri puti libris viginti liberaretur, apud quem postea consenuit Iste in matrimonuim duxerat Episcopi Johannis e sorore Anna Petri Uglesii uxore neptem Mettam sororem germanam Christiani Petri civis Otthoniensis & Præpositi Vibergii, quo natus eft quidam Palladius adhuc Otthoniæ angusta in re vivens. Ita Johannes Calvus, omnibus modis infelix, complura passus adversa, bis custodiam & vincula, ter exilium & deportationem Huic a sacrorum officiorum muniis Matthias Petri filius, ab epistolis & annulo Johannes Bang fuere, homines eruditi experientesquc. Conciones facras ad populum stolatus & insulatus sæpius habuisse traditur. Religionem a Luthero reformatam neque omnino contempsit, neque magni fecit, cum eam inferiorem existimaret, splendore solennium, sacrorum gravitate, nominis pontificis majorum institutis & fortunæ successibus. Item de Luthero protulisse dicitur: surrexisse e sodalium grege hominem eruditum, sed nequam, qui facris & ignavis ventribus bellum inferat, facturum eundem, ut abjectæ facræ litteræ sordibus & tineis depastæ resumantur, ac sacerdotum veternosa diffidia discutiantur, hominis sectari eruditione, melius fore bellum breve æterna quiete. Multa etiam alia de Religione ab hominum præceptis & superstitionibus usu & lectione sacrarum litterarum vindicata dixisse accepimus, sed nihili plane fecisse, cum immensæ homo vanitatis ac plus justo inflatior illicitarum rerum scientia conseretur, quia magicas artes divinandique peritiam a prima ætate exercuisse creditus est; sunt, qui documenta quædam adducant, cum enim indies crescentibus diffidiis inter eum & Rönnovios, diu multumque alitis, Marquardus Rönnoviorum primus Hardenbergiorum, Stellaureorum, & Bildorum amicorum instructus auxiliis annatus Episcopo proficiscenti Orchilla Otthoniam obviam occureret, dicunt, trepidantibus suis, quorum sex tantum fuisse, manus in omncs partes versantem librum aperuisse ceremonias continentem profanas, eoque perlecto, aliquot militum millia e vicinis collibus eduxisse, atque hoc fascino cunctos adversarios terrore perculsos quasi panico conjecisse in fugam. Item cum teneretur captus apud Lundensem Poncificem Theodorum Slaghecum, & in solennibus Christi natalibus opipare vivere cuperet, deneganti Pontifici irridencique misso cultullo aqua pleno & panis frusto mucidi prædixisse fertur, brevi laquco necatum & corpus rogo exustum iri in foro Hafniensi, quod eventus quatriduo post comprobavit. | Kilde:Varia Collectanea J. Langebekii ad Scriptores Rerum Danicarum (omnia jam impressa) VII, s. 240 - 241. Emneord:Byens bebyggelse - Borg og slot Gejstlige institutioner og personer - Bispedømme |