Ribe, 1048 Originaltekst, Latin94. Suen Estræthson, filius Ulf comitis Anglie, regnauit post Gamælæknut. Quod audiens Magnus, rex Norwegie predictus, non inmemor pacti sui, quod fecerat cum Harthæknut uenit contra Suen atque uicit eum et subiugauit sibi. Sanctus tamen Edwardus, rex Anglie, frater Suenonis, coactus est tributum soluere [ei] et declarare eum heredem regni post se. Tunc iterum Magnus, rex Norwegie, ad bellandum Suenonem uenit. Venit cum exercitu innumerabili quasi arena maris nauigio in Øræsund, sed cum incaute de naui in nauom transiret, cecidit in mare et submersus est. Quo audito Suen regnum eius optinuit. Item dum idem Suen in Norwegia moram faceret, Slaui uastauerunt Iuciam usque Ripis; qui casu rediens de Norwegia hostibus cum preda exituris prope Sleswic occurrit prostrauitque ex eis 6 [milia] hominum ceteris fugientibus. | Kilde:Annales Danici medii ævi s. 69. Annales Ryenses. Emneord:Konger og dronninger - Byliv - Krigshandlinger og leding |