Aalborg, 1530 Originaltekst, LatinCap. VII. De Conuentu Alburgensi.Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo persecutus fuit quidam petulans hereticus, filius domini Magni Gøe satoris totius mali (— qualis pater, talis et filius —), nempe dominus castri Alburgensis, fratres minores conuentus eiusdem Alburgensis, Absolon Giøe nomine, qui diuersis viis cepit fratribus insidiari. Primo enim rogauit patrem guardianum, fratrem Joannem Christierni, vi ei copiam faceret frumenta ponendi in quodam monasterti nostri solario. Postmodum vero cepit paulatim alias cenobii domus occupare et victualia eis violenter auferre. Cum enim semel fratres potum non modicum decoquissent(!), essentque in sacra ede diuinam rem facturi, serui eius totum potum nuper decoctum seu braxatum in cellarium eius detulerunt; tandemque identidem fratres in tantam angustiam redegit, vt vix haberent angulum in cenobio, in quo requiescerent; quibus omni die maiores intulit molestias. Abstulit tandem baptillam de campana, ne pulsaretur ad conuocationem populi, circuitque cemiterium cum seruis suis, erecto processionis vexillo. Denique post innumeras molestias et derisiones fratres omnes vi expulit de cenobio. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. II s. 352. Emneord:Byens bebyggelse - Inventar og indretning - Kælder Erhverv - Brygger og brygning Gejstlige institutioner og personer - Forstander (for kloster eller hospital) - Kloster |