Aarhus, 1180 Originaltekst, LatinSequenti die conuocans suos, post monita salubria et eleemosynas pauperibus distributas more consueto, elegit sepulturam in capella lignea iuxta mare, quam postea episcopus Petrus, accepta licentia a domino papa Innocentio tertio, cathedralem fecit et in honorem sancti Clementis dedicauit. Et obtulit uir sanctus multas eleemosynas predicte capelle et rogauit, ut nusquam alibi quam in predicta capella sepeliretur. Confluentibus pauperibus circa eius exitum ad eleemosynas uenit pauper, cecus per uiginti annos; qui introductus ad mandatum beati Nicolai uigilauit cum presbytero. Cui dixit sanctus: "Cum discessero, da ei tunicam meam." Nocte sequenti, sicut predixerat, migrauit ad dominum. Quo percepto cecus clamans petiuit duci ad dominum suum, ut tangeret faciem eius; qua tacta uisum recepit. 1. Episcopus Sueno Arusiensis percepta morte eius festinauit ad eius exequias. Qui uoluit eum non in capellula lignea sed in ecclesia sancti Nicolai sepeliri, que tunc cathedralis erat; et factis uiginti cereis magnis mandauit eos presente populo accendi et alias extingui. Vigilantibus autem clericis de mandato episcopi et legentibus psalteria, ubi graciliores iubebantur accendi, magni pluries a se accendebantur. Et perspecto miraculo episcopus excitatus omnes fecit ad ecclesiam uocari, ut nomen domini collaudarent. 2. 3. Nutrix beati Nicolai his auditis, ceca longo tempore, clamauit ad alumnum suum ei recepit uisum. Ac nobiles presentes, dum propter miracula uellent eum habere optatam sepulturam, uiderunt super capellam magnam stellam cadere in orientem; et concurrentes inuenerunt iuxta capellam in occidente quasi in formam sepulchri aquam fusam. Ideo ex informatione populi per episcopum ibidem est sepultus. | Kilde:Vitae Sanctorum Danorum s. 400. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - |