Aarhus, 14. november 1203 Sammenfatning, DanskIdet biskop Peder Vognsen af Århus ønsker at gøre Kristus til medarving af sit gods, overdrager han sin domkirke en række besiddelser og kirker, dels til fællesbordet, dels til indkøb af lys, røgelse og udstyr til klokkerne, dels også til beklædning for præbendeindehaverne. Biskoppens brødre har afgivet løfte om at ville forsvare hans gave.Aarhus, 14. november 1203 Originaltekst, LatinIn nomine sancte et indiuidue trinitatis .P. dei gracia Arusiensis ecclesie episcopus. uniuersis hoc scriptum cernentibus in perpetuum.Testamentum suum non bene disponit qui terrenis tantum testatur heredibus et non facit Christum substancie coheredem. Sciant igitur tam presentes quam posteri quod nos ad redemptionem peccatorum nostrorum ecclesie sancti dementis de Arus contulimus possessiones. quas[d]am iure hereditario ad nos deuolutas. quasdam commutatione. quasdam emptionis titulo acquisitas. Unde ne qua possit in posterum suboriri calumpnia predictarum possessionum nomina et modum quo eas disposuerimus scripto dignum duximus commendare. Sunt enim hee communi mense deputate. Giafnwath cum molendino et ceteris appendiciis Hørhoch. Starklint cum colonis eidem mansioni adiacentibus. quicquid Nixlæ habuimus. Kysing. et quod Kipæstop. Dyngeby. Pulstorp et Saxwæl Ruthu possedimus. Arsløf cum molendino et aliis adiacentibus. undecim fiathring in Tislæst. Kaldækot. due mansiones in Albærn cum molendino. mansio in Strelhøch. mansio in List. terra in Ølguth. ualens marcham auri. molendinum in Grefne. Selnæthorp. Weddethorp. Ramptun. Dragmolstorp. cum duobus molendinis et colonis qui eidem attinent mansioni. Terram autem ualentem sex marchas argenti in parochia Holmæ et mansionem de Helgenes et equicia de Nixlæ et equicia de Dragmosthorp contulimus eidem ecclesie ut ex fructu istarum possessionum emantur luminaria. incensum. et necessaria ad campanas. Ad uestitum uero prebendariorum Skialthwet. cum appendiciis et quod in Hasløch possidemus. Swenhoc cum molendino. ecclesia sancti Olaui de Arus et terra in Sprakælychi. ecclesia sancti Nicholai. ecclesia beate uirginis et Tulistorp. ecclesia de Mallum cum mansione Akcre cum molendino et silua in Bocnes. Biornstorp. Vtby. in Roxø sunt collata. Astantes itaque fratres nostri. prepositus Skælm. Nicholaus et Iohannes fidem dederunt nobis in multorum presencia quod et donum nostrum defenderent et a nulla sinerent ipsum calumpnia perturbari. Ceterum ut hoc factum illibatum perhenniter maneat nec deleri possit processu temporis. aduocati sunt testes idonei. quorum hic nomina subscribuntur. Ingemarus abbas de Witherslef Nicholaus prior de Rind. Palno et Ebbo eiusdem ecclesie canonici. Thorkillus filius Thorthonis. Ysaac filius Gummi. omnesque nostri familiares et pueri qui eo tempore in nostra curia morabantur. Insuper ut res ista stabilis permaneret et integra presentem paginam sigilli nostri muniuimus firmamento. Si quis autem hanc donationem ausu temerario infirmare attemptauerit. nisi a proposito mature destiterit indignacionem sancte Marie uirginis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Clementis martyris et omnium sanetorum se nouerit incursurum.Actum puplice in nostra curia Threlthorp. xviiio. kalendas. decembris. anno uerbi incarnati .mo. .cco.iiio. anno regni regis Waldemari. primo, episcopatus nostri xiio. | Kilde:Diplomatarium Danicum 1:4, nr. 82. Emneord:Beklædning - Beklædningsgenstand Byens bebyggelse - Inventar og indretning Gejstlige institutioner og personer - Biskop - Domkirke Dokumenter - Donation/gavebrev: for sjælemesse, stiftelse af alter.
|