Aarhus, 1246 Originaltekst, LatinIV. Conuentus Revaliensis per fratres duabus vicibus est receptus. Primo ad petitionem et instantiam illustris principis domini Woldemari, regis Dacie, qui per gladium Estones suo ducatui subiugauerat, missi sunt fratres ad maius castrum Revaliense anno domini m.cc.xxix, ubi iuxta fossata ad aquilonem castri minoris ecclesiam ac alias domos monasterii construxerunt. Hec onmia facta sunt de consilio venerabilis patris domini Wilhelmi, Mutinensis episcopi, tum temporis in partibus Dacie et Suecie summi pontificis nuncii et legati. Sed quia Estones in operibüs fidei rudes [erant] et inculti, ad miserabiles ritus infidelitatis proni et procliui, crudeles contra personas ecclesiasticas atque seui (— nam primum episcopum cum suis clericis occiderunt —), vnde redire fratres ad conuentus, de quibus assumpti fuerant, paucis remanentibus sunt compulsi, secundo, anno domini m.cc.xlvi, missi sunt fratres de diuersis conuentibus in Revaliam per capitulum prouinciale Ripis celebratum. Quorum hec sunt nomina: frater Brotherus et frater Johannes Woxmoth de conuentu Lundensi; frater Aaron de Randrus et frater Petrus Hartbo de conuentu Wibergensi; frater Michael de Horsnes et frater Angelus de conuentu Arosiensi; frater Engelbertus et frater Johannes Theotonici de conuentu Roschildensi; frater Paulus de conuentu Sychtonensi et frater Johannes de conuentu Insulensi; frater Astolphus de conuentu Skeniensi et frater Daniel de conuentu Wisbycensi. Iste frater Daniel in Castro fuit primus prior et prelatus Ordinarius inter fratres. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. II s. 374. Emneord:Konger og dronninger - Gejstlige institutioner og personer - Konvent - Kloster |