Næstved, 1177 - 1178 Sammenfatning, DanskKong Valdemar 1. den Store stadfæster Næstved St. Peders klosters besiddelser og fritager såvel Næstved som alle klostrets landboer for redskud, leding og alle kongelige rettigheder mod at klostret afstar fem bol på Møn.Næstved, 1177 - 1178 Originaltekst, LatinValdemarus annuit et statuit ut omnibus que ante eum de regali dono. quocumque modo nominata. monasterium possederat. libere in eius temporibus. et post. potiatur. et prenarratum unius diei seruicium plene remittit et in recompensam. v. mansos in Møen accepit scilicet in uilla Chelby tres mansos et ?. in Tornby mansum unum in Albech itidem mansum dimidium. Pro his igitur monasterii possessionibus. tam uillam Nestuet quam omnes colonos eorum perpetualiter. tam ab expedicione. quam ab omni iure regali absoluit. He sunt possessiones. que libertati ab eo sunt donate. Tota Nestuet magna et parua Latby Latbytorp. Grimstorp. Faxinge. Preter has quoque uillas ubicunque monasterium aliquas nunc possessiones obtinet. (seu) si contigerit eas aliqua oportunitate commutari. usque ad sex marcarum redditus. omnimode libertati rex donat. Ego primus Waldemarus rex propria manu subscripsi. Similiter et Canutus filius eius. et Absalon episcopus Roskildensis. | Kilde:Diplomatarium Danicum 1:3, nr. 67. Emneord:Afgifter, told og skatter - Konger og dronninger - Gejstlige institutioner og personer - Biskop - Kloster Mønt, mål og vægt - Møntsort - Flademål Opland - Landsby Byliv - Krigshandlinger og leding
|