Næstved, 28. april 1239 Originaltekst, LatinEricus dei gratia danorum sclauorumque Rex. Omnibus presens scriptum cernentibus in perpetuum. Considerantes attentius juxta euangelice assertionis ueritatem nichil homini prodesse si mundum uniuersum lucretur. anime uero sue detrimentum patiatur. propterea summe necessarium fore arbitramur pro rebus momentaneis. et caducis. diuina nobis in celestibus comparare. Nos igitur uniuersa que fratribus religiosis monasterii beati petri de nestweth a predecessoribus nostris et patre nostro eisdem fratribus in libertatem sunt indulta. diuine remunerationis intuitu nostra auctoritate ipsis eadem omnia dignum duximus erogare. ea sigilli nostri firmitate obnixius roborantes. Sunt itaque hec nomina possessionum predictorum fratrum nestweth tota villa ex utraque parte amnis. Grimstorp. Lathby. Lathbytorp. Halstath. Øpagthorp. Athorp. Gapnø. Foxungi cum aliis omnibus que nunc fratres predict monasterii in presentiarum dinoscuntur possidere. Ad hec non solum forum in uilla nestweth sed et cuncta jura forensia atque ciuilia tam trium marcarum quam quadraginta marcarum forisfacturam et appropriatum nobis debitum Regale quod uulgari nomine appellatur mithsumersgiald in predicta uilla nestweth totum in libertatem proprie donationis contulimus. Insuper uniuersas eorum possessiones cum uillicis et colonis relaxamus ab expeditione. Stuth. quersasthæ. vectigalibus. plaustris. a causis omnium Regalium actionum. et ab omnibus aliis Regalibus seruiciis perpetualiter omni tempore uite nostre et nostrorum successorum liberos esse uolumus et immunes perpetuo permanere. Quicumque igitur huius donationis nostre libertatem aliqua calumpnia attemptare presumpserit. et retractare in irritum quod a nobis factum est eterni Regis jndignationem thesaurizet. sibi in die ire et in magno examinis die cum iniqua gerentibus portionem recipiat et tabescat. Datum orthingiburch. Anno domini m.cc.xxxix. Quarto kalendas Maij. Anno regni nostri septimo. | Kilde:Næstved St. Peders Kloster (Skovkloster) s. 136. Emneord:Afgifter, told og skatter - Konger og dronninger - Opland - Landsby |