Odense, 25. juni 1175 Sammenfatning, DanskKong Valdemar 1. den Store giver ved mageskifte Odense St. Knuds kloster landsbyen Heden samt tre bol og påbyder, at borgerne i Odense alene skal benytte munkenes mølle.Odense, 25. juni 1175 Originaltekst, LatinWaldemarus, dei gratia rex Danorum, uniuersis sanctæ matris ecclesiæ filiis.Æquitas et iustitia suadet seruare ecclesiæ rerum suam firmitatem et inconcussi uigoris munimenta seruare. Non enim deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex caritatis radice procedens ramos dilectionis longius sed maxime ad eos, qui in domo dei non cessant quotidie clamare, extendat. Oportet ergo omnes christianæ fidei amatores religionem diligere et loca uenerabilia cum ipsis personis diuino seruitio mancipatis attentius confouere, ut nullis prauorum hominum inquietentur molestiis sen importunis angariis fatigentur. Nam quod constanter factum est sepius per calumniam infringitur, et quod legitime definitum est, maliciosis cauillationibus aliquoties dissipatur. Sed quoniam fidelis est literarum custodia, quæ rerum actiones inconcussa serie loquitur et ingentibus calumniis firma p[ræ]stat obstaculum ueritate prædiorum commutationem, quam cum fratribus Otheniensis cenobii contraximus, nostræ auctoritatis apicibus memorari et ad posteros transmittere decreuimus. Dat igitur his monarhis permutatione uillam Helby et tres mansos, ornumme, rep, gasetunge et alia, ut ciues Othonienses nullibi suum frumentum portent quam in monachorurn molendinum, alio non. Testes sunt Henricus Skerp, Thuri, Scalmi filius, Strange Unge, Tako, Algoti filius et plures alii, clerici et laici. Datum per manum Emeri capellani Syeluerstate anno dominicæ incarnationis moc°lxxov°. indictione viii concurrentibus ii epactis xxvi septima kalendas iulii in die sancti Canuti martyris, regnante domino nostro Ihesu Christo.Ego Symon, Otheniensis ecclesiæ episcopus subscripsi et sub anathematis imminatione hoc regium decretum corroboraui.Ego Frethericus, Slesuicensis episcopus, subscripsi et hoc ipsum consimili modo confirmaui.Ego Thomas, abbas de Insula Dei, subscripsi.Ego Otto, capellanus regis, subscripsi. | Kilde:Diplomatarium Danicum 1:3, nr. 49. Emneord:Konger og dronninger - Byens bebyggelse - Mølle: heste-, vejr-, vind- og vandmølle Dokumenter - Mageskifte (ejerbytte) Opland - Landsby Mønt, mål og vægt - Flademål Gejstlige institutioner og personer - Kloster
|