• Søg Nulstil


Næstved, 17. juni 1514  Sammenfatning, Dansk

Provisoren og Brødrene i Hellignandshospitalet i Næstved faar tilstaaet Aflad til dem, der efter en Brand hjælper med til Genopbygningen og paa bestemte Dage besøger Hospitalet og dets Kirke.

Næstved, 17. juni 1514  Originaltekst, Latin

... Exponitur s. v. pro parte ... modernorum provisoris et fratrum hospitalis s. Spiritus opidi Nesuvedensis Roskildensis diocesis, quod olim hospitale prefatum, in quo plures pauperes interim et alie miserabiles persone quotidie recipiebantur et nutriebantur, illiusque ecclesia, que calicibus, libris et aliis ornamentis necessariis sufficienter munita fuerat, igne exusta et causantibus guerris et forsan aliis sinistris eventibus tam dicti hospitalis quam incolarum eiusdem opidi res et bona adeo sunt diminuta, quod ad perfectionem eiusdem hospitalis jam reparari incepti etiam aliorum Christi fidelium suffragia sint maxime necessaria. Ut igitur, pater sancte, hospitale predictum illiusque ecclesia congruis frequententur honoribus et in suis edificiis combustis huiusmodi congrue reparentur et perficiantur, necnon ipsa ecclesia libris, calicibus et aliis ad divinum cultum necessariis ornamentis fulciatur et decoretur ac pauperibus et miserabilibus personis in dicto hospitali pro tempore receptis in eorum necessitatibus subveniatur, et Christi fideles ipsi eo libentius devotionis causa ad dictam ecclesiam confluant et ad premissa manus promptius porrigant adjutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos, supplicant humiliter s. v. oratores prefati, quatinus omnibus utriusque sexus Christi fidelibus vere penitentibus et confessis, qui et quicunque festivis seu diebus in litteris exprimendis a primis vesperis usque ad secundas vesperas inclusive ecclesiam predictam devote visitarint et ad reparationem hospitalis ac pauperum sustentationem huiusmodi manus porrexerint adjutrices necnon sepulcrum in dicto hospitali seu illius ecclesia elegerint, viginti annos et totideni quadragenas de injunctis eis penitentiis in domino misericorditer relaxare dignemini non obstantibus ... quibusvis similium indulgentiarum suspensionihus vel invocationibus, etiam in favorem fabrice basilice principis apostolorum de Urbe per s. v. aut predecessores eins aut sedem apostoticam factis forsan et inposterum faciendis, quibus latissime extendendis illis alias etc. hac vice placeat derogare. ... Concessum in presentia pape. Jo. Boncianus. ... Datum Rome 15. kal. julii anno 2.
Kilde:Acta pontificum Danica VII 6339.
Emneord:Byliv
-
- Brænd
Gejstlige institutioner og personer
- Hospital
Dokumenter
- Aflad
Tilbage