Næstved, 1256 - 1262 Originaltekst, LatinAnno Domini MCCLVI. Rustici destruxerunt multa castra.Anno Domini MCCLXII. captus est Jacobus Archiepiscopus in nocte sanctæ Agathæ: in Ecclesia Gislebyergh, & incarceratus in Castro Hagenscogh. Olaus Episcopus Burglanensis interfectus est in Ecclesia Hwithbyergh juxta Odhensund a Johanne Gloop Milite & suis. Obiit Rex Christophorus Ripis. Et Archiepiscopus exivit de carcere. Comites Holsatiæ Ducatum vastaverunt. Bellatur Nestwedis. Jarmarus Princeps Ruyanorum magnam partem Sialandia vastavit, & fecit stragem magnam apud Nestwæd. Ericus filius Regis Abel factus est Dux.Anno Domini MCCLXXI. fuit bellum Lohethæ inter Ericum Regem, filium Christophori, & Ericum Ducem, filium Regis Abel, & Rex ibi captus est cum matre sua Margaretha. | Kilde:Varia Collectanea J. Langebekii ad Scriptores Rerum Danicarum (omnia jam impressa) II s. 174. Emneord:Opland - Konger og dronninger - Byliv - Krigshandlinger og leding |