• Søg Nulstil


Næstved, 1252 - 1259  Originaltekst, Dansk

[b]Ann. Nestvedienses 821 - 1300.[/b]
1259. Captus fuit archiepiscopus Jacobus in nocte s. Agathe. Fugit Petrus episcopus. Jarmarus occupauit Sialandiam quinta die pasche. Christophorus rex obiit. Archiepiscopus Iacobus solutus est. Strages bondonum fuit iuxta Nestweth in festiuitate s. Basilii in mane. Marchio et Dani reconciliati sunt. Concilium fuit in Rostok. Ericiis filius Christofori regis coronatus est undecimo etatis suo anno.



[b]Annales 67-1287.[/b]
1257. Haquinus rex Norwegie fuit in Dacia.

1258. Bellum fuit in Kvstorp inter regem et rusticos.

1259. Archiepiseopus captus est a rege Christoforo, et rex obiit, cui successit Ericus. filius eius, et bellum fuit Nestwidis.

1260. Jarmarus princeps Ryanorum obiit.


[b]Ann. Lundenses.[/b]
1259. Hoc anno captus est archiepiseopus Iacobus Lundensis in nocte sancte Agathe uirginis in curia Gyslæbyærgh per mandatum regis Cristofori. Et eodem anno rex Cristoforus mortuus est et archiepiscopus exiuit de carcere, et bellum fuit Næstwic.

Hoc loco addunt VHS:
1252. Venit Henricus de Milderup in Daciam et abstulit regi Christophoro castrum de Møn cum insula, et multum isto anno turbauit regem.

1257. Reconciliatus est rex Christophorus cum rege Noruegie, qui et Christophoro promisit fidelitatem.

1258. (1259). Marchio et Dani reconciliati sunt, et concilium fuit Rostoch.

1259. Ericus filius Christophori coronatus est in rogem 11 [anno] etatis sue.



[b]Chronica Sialandie[/b].
1259. Bellum fuit apud Næstwueth inter rusticos et Jærmer. Rex Christoforus Ripis peremptus est.
Kilde:Annales Danici medii ævi s. 114- 16, 137, 166.
Emneord:Opland
-
Konger og dronninger
-
Byliv
- Krigshandlinger og leding
Tilbage