Næstved, 1532 Originaltekst, LatinDE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM.ORATIO DEPRECATIVA CONTRA HERETICORVM DIABOLIQVE VERSVTIAS ET TENTATIONES etc.Cap. XIII. || De Conuentu Nestuedensi.Historia seu modus expulsionis fratrum illius cenobii Nestuedensis, anno domini m.d.xxxIJ, nempe altera die Assumptionis gloriosissime virginis Marie, occasione et ordine, qui sequitur. Comminatus enim fuerat sepissime impiissimus ille hereticus, dominus Magnus Gøe, diaboli et seruus et miles, se illius loci fratres expulsurum, vtpote cuius auus ibidem et vxor sepulti fuerant, auusque calicem illic pro anime sue refrigerio obtulerat, quem et fratribus expulsis abstulit. Primo ipse Magnus Gøe curauerat illuc Luteranos concionatores introducendos, et contra fratres clamare fecerat. Quod cum iuuare non posset. misit illuc quosdam ordinis nostri apostatas, nempe Joannem Køgensem et fratrem Nicolaum Christierni, insignes nebulones, qui fratris Erasmi Olaui, ibidem tunc lectoris et fidei propugnatoris, concionem obseruarent. Quod cum fecissent, quosdam ex concione eius notarunt articulos, vtpote minus veros, vt ipsis visum erat, licet falso; quos ad Magni aures detulerunt. Misit igitur Magnus ille Gøe, hac occasione habita, prohibens ipsum fratrem Erasinum ceterosque concinnandi munus, donec coram sua strenuitate venisset articulos illos defensurus. Sumpsit igitur dictus frater Erasmusreuerendi patris ministri socium, videlicet fratrem Jacobum Joannis, secum, pergens cum eo Haffniam ad consilium regni, ipsos predictos articulos defensurus. Qui, introgressi in consilium, legentes omnes illos articulos ligua Danica: qui statim ab vniuersis et laicis et clericis consilii regni fuerunt perinde atque christianissimi approbati, non sine lachrimis multorum timentium vindictam dei super se venturam, quod tales articuli in dubium verterentur. Sumpsit igitur Tycho Krabbe articulos iam approbatos coram regia maiestate presentandos. Quos vt vidit rex, euestigio Magno Gøe examinandos tradidit; qui statim aduocans duos vel tres Lutheranos fecit predictos articulos examinarj. Quibus examinatis et eorum ceco iudicio dampnatis, scripsit Magnus occulte Nestuediam, predictos articulos a consilio regni approbatos esse hereticos, scribique ad hos probationes valde friuolas fecit; quas habent, vt reor, ad huc proconsules. His itaque gestis reuersi sunt prefati duo fratres Nestuediam. Porro postea fratrem Jacobum, socium suum, reuerendo patre ministro ad se vocante, superuenit frater Joannes Nyborg, viceguardianus Nestuedensis, Roskildiam, sumptoque patre ministro perrexit iterato Nestuediam; vbi per litteras regias fratres in presentia reuerendi patris ministri expulsi fuerunt, omnibus elemosinis expoliati. | Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. II s. 364 - 365. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - Kloster |