Odense, 1147 - 1157 Originaltekst, LatinLIBER DECIMUS QUARTUS XVII7. Parvo post tempore vi Sclavica tanta apud Fioniam clades incidit, ut, si secundam huic similem accepisset, cultu vacua mansisset resque eius non afflictæ modo, verum etiam perditæ fuissent.8. At Sueno, non contentus semel Saxonibus supplicasse, iterato ad Henricum decurrit perque Sclavos eius dicioni parentes in patriam se pervehi laborabat. Quorum classe translatus in Fioniam, lætis civibus ad urbem Othenas se contulit, salutem suam adversum innumeros paucorum præsidio defensurus. Sed et pax immunitasque per Sclavos eius fautoribus promissa. Igitur, sive impetrandae pacis sive amplectendæ maiestatis intuitu, tanta tuendi colendique eius apud insulanos cura flagravit, ut passim ad ipsius præsidi um virorum feminarumque turba concurreret, egregium reputantium adversum eos, qui rerum summa potirentur, infractam regis reparare fortunam.9. Ad hanc famam cum Kanuto Waldemarus adversum Fioniam terra marique ceteras regni copias contraxere. Quarum multitudine facile Fioniensium paucitatem oppressissent, nisi Waldemarus miseratione reliquiarum afflictis insulæ rebus parcendum putasset, ne per novae cladis calamitatem populi residuum exhauriendo plus patriae quam hosti nocuisse videretur. Itaque aimulum cum periculo tolerare quam debile patriæ membrum quassare satius ratus, expeditionem ad consilium transtulit. Nam auctore eo res in colloquium versa est condictumque, ut Sueno cum ascripta sibi clientela Lalandiam concederet ibique propemodum solitarius degeret, quoad inter ipsum et duces de pace plenius conveniret.10. Die postero Othenas lavandi gratia repetens, Kanuto ob insidiarum metum balnea communicare non auso, a Suenone eius amicitiam ambiente, elatis obviam sacris, religione processionis excipitur. In Albani deinde ædem ab ipso perducitur, arbitrorum nemine præter Absalonem admisso. Tum Sueno intra sacellum residens: | Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 401 - 402. Emneord:Konger og dronninger - |