Ribe, 1005 Originaltekst, LatinSecundus Ripensis episcopus fuit Othencarus, nepos regis Kanuti antiqui. Hic episcopatus Jutiæ certis limitibus dicitur discreuisse et possessionibus roborasse, obtinuique a Kanuto rege, auunculo suo, ut episcopi Ripenses omnia iura regalia infra ciuitatem dimidiata cum rege haberent tribus tamen exceptis scilicet XL marcharum exactione et wrek et forban. Sed theloneum equorum postea institutum est et exceptum. Hæredibus autem suis exhæredatis propter collationem factam ecclesiæ procurauit a papa, ut sua semper posteritas Ripensi ecclesiæ præsideret. Quod non diu durauit. | Kilde:(Ny) Kirkehistoriske samlinger 6 I 26-27. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - Konger og dronninger - |