• Søg Nulstil


Odense, 25. juni 1229  Originaltekst, Dansk

Kong Valdemar II Sejr kundgør, at hans søn kong Valdemar III med hans samtykke og i nærværelse af bisperne og andre stormend har overdraget sin hustru dronning Eleonora den sydlige halvdel af Fyn med tre borge, halvdelen af øens mønt samt hele Odense som medgift.

Odense, 25. juni 1229  Originaltekst, Latin

Waldemarus Secundus dei gracia Danorum Sclauorumque rex omnibus hoc scriptum cernentibus in perpetuum.

Ne ea que geruntur in tempore a memoria hominum recedant cum tem­pore. necesse habent ut a litterarum testimonio stabile recipiant funda­mentum. Notum sit igitur presentibus et futuris. quod de consensu nostro et beneplacito dilectus filius noster rex Waldemarus uxori sue inclite domine .A. Danorum regine presentibus episcopis et aliis regni nostri maioribus medietatem tocius Pheonie illam uidelicet. que est uersus australem plagam. in qua sunt tria hec castra sita. Swineburgh. Wordbwrgh. Foburgh. et medietatem monete eiusdem terre. totamque ciuitatem Otheniensom integraliter in dotem contulit iure perpetuo possidenda. Ut autem hec ipsius donatio rata et stabilis in posterum perseueret. nec cam cuiusquam possit, calumpnia infirmare. ipsam presentis scripti patrocinio et sigilli nostri appensionis munimine roboramus. Huic eius donationi testes intererant. quorum nomina sunt subscripta. filius noster Kanutus dux Estonie. nepos noster Albertus comes Orlemunde et dominus Alsie. Nicholaus Sleswicensis episcopus et noster cancellarius. Tuuo Ripensis. Iwarus Otheniensis. Gunnerus Wibergensis. Petrus Arusiensis. Sweno Burglanensis episcopi. Iacobus Sunonis Petrus Strangonis filii. Scori quondam marscalcus. Iohannes. marscalcus. Thrugillus dapifer. Olauus quondam pincerna. Tupo camerarius.

Datum Ripis per manus Hermann i prepositi de Strand anno ab incarnatione domini. m°. cc°. xx°ix°. vii°. kalendas iulii.
Kilde:Diplomatarium Danicum 1:6, nr. 98.
Emneord:Opland
-
Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
Dokumenter
- Medgift
Andre udgaver af denne tekst:Odense 25. juni 1229 DRB - 1:6, nr. 98.
Tilbage