• Søg Nulstil


Ribe, 1010  Originaltekst, Latin

XLVI Anno archiepiscopi XXII. Benno dux Saxonum obiit, et Liudgerus, frater eius, qui cum uxore sua venerabili Emma Bremensi ecclesiae plurima fecerunt bona. Apud Magadburg vero Gisillario archiepiscopo Daganus successit; deinde Walthardus meruit cathedram. Interea noster archiepiscopus de legatione sua in gentes sollicitus plures ordinavit episcopos, quorum nomina et sedes incertae [sunt], quia tempus persecutionis incubuit. Sicut vero patrum relatione cognovimus, Esico apud Sliaswig Popponi successit; Odinkar, de quo supra diximus, apud Ripam insignis fuit. Et sermo est post obicum Adeldagi archiepiscopi totam [regionem] Iudlant usque ad nostram aetatem in duos episcopatus bipartitam esse, tercio apud Arhusan deficiente. In Sclavania vero ordinavit archiepiscopus Folewardum, deinde Reginbertum; quorum prior a Sclavania pulsus in Suediam vel Nordveiam missus est ab archiepiscopo, et ipse multos in Domino lucratus cum gaudio remeavit. Post haec omnibus bene compositis obiit beatus archimandrita Libentius, unaque Ferdensis episcopus, anno Domini millesimo XIII°, et sepultua est in medio chori ante gradus sanctuarii, quod est pridie nonas Ianuarii, indictione XI.
Kilde:Adam von Bremen 106-107.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
Tilbage