• Søg Nulstil


Ribe, 1043  Originaltekst, Latin

LXXVIIII. Victor Magnus Daniam et Nortweiam optinuit. Ad quem noster archiepiscopus usque ad Sliaswig pro colloquio venit, habens in comitatu suo ducem Bernardum et Thiadmarum, episcopum Hildinemensem, et Rodulfum, eiusdem civitatis episcopum. [Iste Thiadmarus a Dania oriundus cum regina Gunhild advenit, cuius patrocinio ille meruit Hildinensem episcopatum. Nam barbarice Tymmo vocabatur]. In eo colloquio soror Magni regis Ordulfo ducis filio desponsatur. Qui vix peractis nuptiis in gratiam cognati Haroldum quendam, principem Danorum, redeuntem ab urbe apostolorum trans Albiam obtruncavit innoxium. Causa mortis ea fuit, quod de regali stirpe Danorum genitus propior sceptro videbatur quam Magnus. Ea res initium calamitatis peperit in familiam ducis. Magnus autem rex pro iusticia et fortitudine carus fuit Danis, verum Sclavis terribilis, qui post mortem Chnud Daniam infestabant. Ratibor dux Sclavorum interfectus est a Danis. [Ratibor iste christianits erat, vir magnae potestatis inter barbaros. Habuit enim filios octo, principes Sclavorum, qui omnes occisi sunt a Danis, dum patrem ulcisci quaesierunt]. Ad cuius mortem ulciscendam iam tunc cum [toto] exercitu Winuli venientes usque ad Ripam vastandam progressi sunt. Et forte Magnus rex tunc a Nortmannia rediens Heidibam appulit. Qui mox Danorum copiis undique collectis egredientes a Dania paganos in campestribus Heidibae excepit. Quindecim milia feruntur ibi occisa, et facta est pax et laeticia christianis omni tempore Magni. Eodem vero tempore Godescalcus post mortem Chnud regis et filiorum eius rediens ab Anglia contra Sclavaniam venit infestus, omnes impugnans magnumque paganis terrorem incutiens. De cuius fortitudine vel potentia, quam super barbaros habuit, postea dicemus.
Kilde:Adam von Bremen 136-138.
Emneord:Konger og dronninger
-
Byliv
- Krigshandlinger og leding
Tilbage