Ribe, efter 1070'erne Originaltekst, LatinI. Provintia Danorum tota fere in insulas dispertita est, sicut etiam legitur in Gestis sancti Ansearii. Hanc autem Daniam a nostris Nordalbingis flumen Egdore dirimit, qui oritur in profundissimo saltu paganorum Isarnho quem dicunt extendi secus mare barbarum usque ad Sliam lacum. Ceterum flumen Egdore descendit usque in occeanum Fresonicum, quem Romani scribunt Britannicum. Et prima quidem pars Daniae, quae Iudland dicitur, ab Egdore in boream longitudine protenditur, habens iter tridui, si in Funem insulam divertis. Si vero a Sliaswig in Alaburg per directum viam metiris, quinque aut YII habes iter dierum. Haec est strata Ottonis cesaris usque ad mare novissimum Wendilae, quod in hodiernum diem ex victoria regis appellatur Ottinsand. La titudo Iudland secus Egdoram diffusior est, inde vero paulatim contrahitur ad formam linguae in eum angulum, qui Wendila dicitur, ubi Iudland finem habet. Inde brevissimus in Nordmanniam transitus est. Ager ibi sterilis; preter loca flumini propinqua omnia fere desertum videntur: terra salsuginis et vastae solitudinis.Porro cum omnis tractus Germaniae profundis horreat saltibus, sola est Iudland ceteris horridior, quae in terra fugitur propter inopiam fructuum, in mari vero propter infestationem pyratarum. Vix invenitur culta in aliquibus locis, vix humanae habitacioni oportuna. Sicubi vero brachia maris occurrunt, ibie civirates habet maximas. Hanc regionem quondam cesar Otto subiciens tributo in tres divisit episcopatus, unum constituens apud Sliaswig, quae et Heidiba dicitur, quam brachium quoddam freti barbari alluit, quod incolae Sliam vocant, unde et civitas nomen trahit. Ex eo portu naves emitti solent in Sclavaniam vel in Suediam vel ad Semland usque in Greciam. _Alterum fecit episcopatum in Ripa, quae civitas alio cingitur alveo, qui ab occeano influit et per quem vela torquentur in Fresiam aut certe in Angliam vel in nostram Saxoniam. Tercium voluit episcopatum esse in Arhusan, et hanc fretum quoddam a Fune dirimit brevissimum, quod ab orientali pelago ingrediens longis anfractibus inter Funem et Iudland protenditur in boream usque ad candem civitatem Arhusan. A qua navigatur in Funem aut Seland sive in Sconiam vel usque in Norvegiam. | Kilde:Adam von Bremen 226-230. Emneord:Opland - Gejstlige institutioner og personer - Bispedømme |