Ribe, 1142 Originaltekst, LatinOctauus episcopus Ripensis fuit Helias Flandrensis anno Domini MCXLII, qui propter seditionem factam in Flandria per fratres suos quæsitus ad mortem fugit in Daciam. Et factus primo ecclesiarum ministerialis in signis pulsandis. Postea adhærens principibus per eos ad pontificatum sublimatur. Qui propter æmulos multo tempore supra chorum ecclesiæ suæ latitauit. Deinde fecit in defensionem sui multas urbes, quarum uestigia in mansionibus episcopalibus adhuc durant. Tunc ecclesia tantum tres habuit sacerdotes scilicet Broderum de sancto Clemente, Sybrandum de sancto Petro, Nicolaum de Anstath. Episcopus igitur Helias in ecclesia beatæ Virginis fratres sub regulari forma coadunauit assignans mansiones ad eorum sustentationem, quibus et Brotherum præfecit decanum. Quo mortuo fratribus communem uitam secundum regulam beati Augustini professis Wicardum priorem constituit. Tunc Eskillus archiepiscopus et Helias episcopus conuenientes communem eisdem uitam statuerunt, hanc suis priuilegis confirmantes. Wicardo prædicto ad patriam remeante episcopus proprium filium fecit archidyaconum, quem frates in prælatum elegerunt. Seb plures tandem eius austeritati contradicebant in tantum quod a regulari tramite deuiarent. | Kilde:(Ny) Kirkehistoriske samlinger 6 I 27-28. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - Biskop |