• Søg Nulstil


Ribe, 13. juni 1145  Sammenfatning, Dansk

H(elias), biskop af Ribe. Da Ribekirken blev ham betroet, fandtes der kun ringe midler og få personer til at forrette gudstjenesten. Biskoppen har derfor ordineret kanniker og anvist midler. Kannikerne har fået ret til at bestyre skolen med biskoppens råd. Ledige kanonikater skal besættes med deres råd og samtykke.

Ribe, 13. juni 1145  Originaltekst, Latin

H. Dei gracia. Ripensis ecclesie. episcopus omnibus presentem paginam cernentibus salutera in uero salutari. Ad presencium posterorumque noticiam cupimus peruenire quod cum celestis sponsus pro dignacionis sue clemencia sponsam suam. Ripensem uidelicet ecclesiam nostre humilitatis prouisioni commendare uoluisset considerantes in ea cum paupertate reddituum et paucitate personarum seruicium fieri diuinum. eo inflammatum est cor nostrum ut illic et ordinaremus personas canonicam uitam agentes et pro facultate nostra redditus aliquos assignaremus. Quod autem a nobis minus factum est. beneficiencie successorum nostrorum relinquimus uberius supplendum. Quibus eciam hanc contulimus libertatem ut scolas pro uoto suo cum consilio episcopi ordinent. et canonia uacans corum consilio et consensu collocetur.

Datum Hænningh anno domini M°. C°. x°lv°. idibus Iunii. pontificatus uero nostri anno. iiii.

Si quis igitur cos super hiis uexauerit Deo respondeat et a communione corporis et sanguinis Christi alienus habeatur.
Kilde:Diplomatarium Danicum 1:2, nr. 87.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
- Skole
Dokumenter
- Privilegium
Byliv
- Gudstjenester, sjælemesser, vigilis og vesperes
Andre udgaver af denne tekst:Ribe 13. juni 1145 DRB - 1:2, nr. 87.
Tilbage