Ribe, 1151 Originaltekst, Latin6. At Kanutus, ex proximæ pugnæ eventu urbem oppugnare diffisus, formidata locorum fortuna, procul mænibus castra constituit, opperiri volens, quoad æmulus protelatis diebus alimentorum egestate vexatus aut turpiter fugam aut temere bellum arriperet. Ea Kanuti spes Suenoni victoriæ fuit. Eodem tempore Bruno quidam, qui et ipse Kanutum e Saxonia secutus fuerat, sive Suenonis instindu corruptus, cum quo vetusta sibi societas erat, sive dilati belli tædio satiatus, impetrata utcumque licentia, cum aliquot Ripam secessit.(...) 10. Kanuto Saxonia refugio fuit. De cuius fuga Ripenses, uti acta erat, ab intermeanubus edocti, quo plus victori placerent, confestim Brunonem capiunt, Suenonis in brevi iudicio præsentandum. Quem Sueno oblatum aliquamdiu familiarius habuit, mox donatum abire permittit. Quæ res ei apud conterraneos suspicioni primum, mox cladi atque exitio fuit: fuere enim interfectorum propinqui, qui crederent eum pecunia a Suenone corruptum sociorum salutem iniquissimo subvertisse consilio, declinati belli argumento doli coniecturam trahentes nequc aliud beneficentiam regis quam fraudis præmium exstitisse putantes. Cui cum de peifidia diem dixissent omnemque accusationis suæ vim validissima eius defensione elusam viderent, invictum foro insidiis occupant. | Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 382 og 383. Emneord:Konger og dronninger - |