• Søg Nulstil


Ribe, 8. november 1169  Sammenfatning, Dansk

Alexander (3.) til kannikerne ved Ribe kirke. Det er kommet paven for øre, at kannikerne har forladt augustinerreglen og fører et verdsligt levned. Paven befaler dem atter at efterleve reglen og at vise deres biskop Radulf lydighed og ærbødighed.

Ribe, 8. november 1169  Originaltekst, Latin

Alexander episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Ripensis ecclesie canonicis salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram peruenit, quod cum uos habitum regularem professi secundum beati Augustini rogulam uiuere elegissetis, suggerente humani genetis inimico, od uomitum postea remeastis nec professionem promissam in modico seruastis. Unde, quoniam nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro ydoneus regno Dei uideatur, uniuersitati uestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus ad commonitionem et mandatum uenerabilis fratris nostri Radulphi, episcopi uestri, suscepte pro­fessionis habitum resumatis et secundum beati Augustini regulam, sicut promisistis, sub domino militetis, episcopo iamdicto tam in hiis quam in aliis, que ad Deum sunt, debitam in omnibus obedientiam impendatis et eum tanquam patrem et pastorem uestrum curetis humiliter reuereri. Nos enim eidem dedimus in mandatis, ut uniuersos, qui ei in his contumaces extiterint et rebelles, omni contradictione et appellatione remota, uinculo excommunicationis constringat.

Datum Bencuenti vi. ydus Nouembris.
Kilde:Diplomatarium Danicum 1:3, nr. 191.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Kannik
- Pave og pavestol
Andre udgaver af denne tekst:Ribe 8. november 1169 DRB - 1:2, nr. 191.
Tilbage