• Søg Nulstil


Ribe, 1171  Originaltekst, Latin

Post hunc missis ad regem archidyacono Waltero de choro, præposito de Syndbiargh et præposito Tuki de Harthsyssæl et datis CCC marchis obtenta est libera electio de tribus abbatibus scilicet de Vitæ schola, de Tuta ualle et de Heriuado. At Stephanus, abbas de Heriuado, præeligitur, quia natus fuit in episcopatu Ripensi parochia Brutistorph et fuerat canonicus Ripensis, et quia fuit homo simplex et mansuetus. Anno ergo Domini MCLXXI consecratur. Qui fratres ad regulam monuit, sed nihil profecit, quia ecclesia cum claustro duplici incendio est uastata. Hic clericis curialibus et seruientibus in aula præbendas interuentu dominorum petentibus obuiauit. Mortuus autem episcopus sepultus est ad australem parietem ex opposito chori, ad cuius tumbam se sanatos aliqui asserebant.
Kilde:(Ny) Kirkehistoriske samlinger 6 I 30.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Tilbage