Ribe, 1178 Originaltekst, LatinPost hunc Homerus, episcopus Burglanensis, translatus est ad sedem Ripensem auctoritate Lucii papæ anno Domini MCLXXXVI, qui statum corrigens fratrum reduxit eos ad duodenarium, similem faciens numerum præbendarum, statuitque, ut 12 sæculares canonici de adhuc indiscretis bonis claustro tenerentur, et quod nullus ibi canonicaretur nisi in præbenda uacante. Tunc præbendæ distributæ sunt nobilibus extrauagantibus. Episcopus autem decorauit ecclesiam calice aureo, thuribulo argenteo, peluibus et ampullis argenteis et bibliotheca per sex uolumina digesta et pro 60 marchis comparata. Ecclesiam quoque de Hellæwath usui canonicorum alligauit et dedit marcham auri ad summum altare deaurandum. Et de theloneo salis unam præbendam instituit. Jura regalia prius amissa ad ecclesiam reuocauit. Tunc mortuo Waltero pro archidyacono substitutus est Tuuo. Episcopus mortuus sepultus est Løghum. | Kilde:(Ny) Kirkehistoriske samlinger 6 I 30-31. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - |