Ribe, 1215 Originaltekst, LatinCui successit archidyaconus Tuuo anno Domini MCCXV. Hic primus de capitulo fuit electus, sed rege inuito. Antiquitus omnes electiones erant apud regem, et episcopi sequebantur regem in expeditionibus sub expensis propriis. Tuuo episcopus fecit archidyaconum Laghi, per quem primo facta est diuisio mansionum canonicorum episcopo dissimulante, et coeperunt canonici ædificare cellulas in girum ecclesiæ et uiuere more Parisiensis ecclesiæ, quam diuisionem episcopus tertio anno confirmauit et statuit, ut canonicus absens uicarium poneret sacer v. dotem nihil de bonis communibus residentium percepturus. Hic duas nouas præbendas instituit assignans eis ecclesias de Tunder et de Balghum et mansionem in Lundæwra et prata in Byarghum. Dedit et quinque paria capparum egregiarum ecclesiæ. Coegit ex mandato papæ sacerdotes ab uxoribus separari et sacerdotibus appellantibus ad concilium generale missus est Gregorius dyaconus cardinalis legatus in Daciam anno Domini MCCXXII. Qui peragratis episcopatibus rediens Sleswich circa festum omnium sanctorum in synodo generali episcoporum Daniæ statuit, ut proles sacerdotis non perciperet hæreditatem. Quod tamen non est obseruatum, quia propinqui sacerdotum noluerunt exhæredare cognatos suos.Eodem anno episcopus Tuuo pro conuersione Estonum in Reualia hiemauit; sequenti anno post multa pericula, relicta urbe Kanuto filio regis et duci Estoniæ, reuersus est cum multis ibi peregrinantibus ad conuersionem paganorum. Sed rege capto cum filio in Liythø per Henricum comitem Suerinensem Reualia capitur a Theutonicis Rigensibus. Et comites ac ciuitates Sclauiæ et Holsatiæ a dominio Daciæ recesserum. Captus est rex Waldemarus cum filio suo Waldemaro 2. Nonas Maji in lecto circa noctis medium et tenti in uinculis quasi per quadriennium et redempti sunt pro sexaginta millibus marcharum argenti ponderis Lubicensis præstito iuramento a regibus et aliis, quod nunquam repeterent terras amissas; sed absolutio de hoc sacramento a papa Honorio III fuit impetrata. Et Dani obsidentes Regwaldburgh magnam cladem habuerunt. Item anno Domini MCCXXVIII per proditionem Thedmarciorum assumptorum in exercitu Dani post incendia uillarum scilicet Ethesho etc., ubi rex pro reparatione ecclesiæ sancti Laurentii dedit XXX marchas, per principes Theutoniæ in die beatæ Mariæ Magdalenas trucidati sunt uel captiuati rege tamen cum paucis saluato. Tunc captus est episcopus Tuuo et redemptus pro septingentis marchis argenti puri. Sepultus est in choro Ripensi sub paruo lapide, in quo nomen eius inscriptum est. | Kilde:(Ny) Kirkehistoriske samlinger 6 I 31-33. Emneord:Gejstlige institutioner og personer - Konger og dronninger - |